Latin
658.1 to 658.4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 658.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO IDOCIƆCIOQVmero Septem millium uniuersitas significatur illorum telê qui etiam in illo tempore malo, regnantibus Achab et Iezabel impietati non consenserunt, latentes apud semetipsos, et colentes Deum verum. Cum enim Helias conse disset in monte Horeb, in quo audiuit arcana Dei consilia, &futu ras immutationes temporum in his quae facturus erat Deus post ipsum, postulatus a voce Dei se palam alloquentis, quidnam ibi sedens ageret? respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum filij Israel. Pro phetas tuos occiderunt gladio, &ego derelictus sum solus, et quaerunt aniam meam vt auferant eam. haec Helias arbitratus forte pręter se vnum, omnes sui temporis Israelitas declinasse cum Rege suo post simulachra et idola. sed audiuit mox a Deo sui castigationem responsi, dicente Domino: Dereliqui mihi Septem millia virorum in Isracl, qui non curuauerunt genna sua ante Baal. Vt cum septenarius significet requiem, sint figura conuersorum, qui peccati onere deposito, ad Christi requiem uenerunt ad mensuram viri perfecti. Septem millia ouium Iol ctore D. Hier. pleben Christi designant, propter innocentiam, quae in Baptismo sordes peccatorum deposuerunt. apud Greg. li. 2. Moral. signi ficant conuersos ex Iudęis. Vel Septem millia ouium poßidemus, cum cogita tiones innoxias perfecta cordis munditia intra nosmetipsos, inquisit. veritatis pabulo, pascimus. Paralip. 1. ca. 29. dicit Dauid se parasse 7000. talentorum argenti probatißimi ad deaurandos parietes templi. DE NVM. CCOO merus Decem millium numerosam notat mul titudinem, certo tamen numero nobis indefini tam. Quod enim apud Matthęum capit. 18 sub numero Decem millium talentorum seruùs adducitur, atque omni aere alieno à Domino liberatur, quid aliud sub hoc mystico numero insinuat euangelica lectio, quam uniuersa prorsus peccata dimittenda eße, vt vicissim nobis a Domino remitti postulemus? cum vnusquisque nostrum correctioni &poenę obnoxius sit, ac secum lutea haec massa plurimum aeris alieni circumferat. sic Psalmographus dicens: Decem millia a dextris tuis cadent. huius numeri expressione copiosam &minime nobis constantem innuit cadentium a dextris Dei turbam.