# Numerorum Mysteria 659

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/659
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/659

bus in deserto relictis, & vna oue, quae amissa fuerat, quaesita: altera de nouem drachmis seruatis, & vna perdita subdit eodem loco Athanasius nonnullos existimaße, tot esse Angelos, quot sunt homines, propter illud, quod est in Deuter. cap. 32: Constituit nume rum populorum secundum numerum Angelorum eius. Ita.n.verterunt eum locum Septuaginta interpretes. Albertus cognomento Ma Libro 2. gnus (si tamen ex eius officina prodijt liber cui titulus compendiim cap. 23. Theologiae) scribit quemlibet Angelorum ordinem suas habere leVide Bar giones, legionem vero Angelorum habere 6666 vnitates, atque in tholo- singulis ordinibus tot esse legiones, quod in legione sunt vnitates. męum Cas sanęum in Quare in quolibet choro, praedicto numero in semet ducto, ex stabum. catalogo gloriae quadraginta quat tuor millia millium, & quadringenta triginta mundi par quinque millia, quingenti & quinquaginta sex. Quo sanè numer te 3. conper nouem ordines cęlestium spirituum multiplicato, result abunt trecenta et nonaginta nouem millia millium, nongenta viginti millia, & quattuor At vero Daniel, vt Angelorum & cęli copiosam multitudinem perfectionemque designaret: Mille millia (inquit) mini- Cap. 7. strabant Domino, & decies millies dena millia assistebant ei. Hoc modo supremos humanos numeros, semel & iterum designatos, in seipsos conuoluens ac multiplicans. Horum.n. primus scilicet Millia millium ex ductu denarij in centum millia enascitur, nempe decies decem millia constituent centum millia; & rursum decies centum millia componunt mille millia, cubum decem millium, & tetragonum millenarij. quandoquidem mille si in se fuerint multiplicati, dicendo. millies mille, constituunt millia millium.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
