# Numerorum Mysteria 66-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/66-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/66-3

Cass. Senator in actu posterior est quinquagesimo; quoniam post culpas adulterij & homicidij, Absalon filii eius persecutionem contigiße dignoscitur; sed pro virtute sua competenti numero probatur aptatus. tenere enim illum locum tertium, hunc Psalmum oportuerat, qui & S. Trinitatis potentiam, & triduanae resurrectionis in se mysterta continebat: nam per liberationem Dauid, quae commemoratur in tertio Psalmo, resurrectio Domini congrue significatur, vt animi Christianorum tali exemplo roborati, in aduersis casibus constanter erigantur. Apologia rursus quinquagesimo loco deputatur, cum ta men priorum gestorum suorum historia subsequatur, vt de proditione Doegh Syri, cuius est titulus in Psalm. 51. & Zypheorum, quae comprehendi titulo videtur Psal. 54. nam Doegh ante prodiderat, vel Zyphei, quam regnum Dauid propheta susciperet. Quandoquidem regem Saul fugiens, adhuc per deserta & arida loca exsul errabat; Bethsabeae autem iam cum regnaret, accepit. Nec mysterij ratio est in abscondito. nam cum quinquagesimo, in quo est sabbathum sabbathorum, secundum iubilei anni praeformationem, peccatorum sit constituta remissio, quemadmodum demonstraturi sumus, vbi nos eo duxerit orationis series, constanter hic Psalmus, in quo est pęnitentia indicta, & peccatorum remissio postulatur, in ordine huius numeri collocationem obtinuit. Quinquagesimi siquidè numeri virtus & perfectio exigebat, & Doegh Idumaei impenis tens in Dauid odium, anterius postponi, & posteriorem anteferri, vt remissio peccatorum collocaretur in numero 50. & poena perfidiae numerum constitutae remissionis excedens, careret venia, cum tempus & numerum penitentiae perdidisset. Liquet ergo secundum gestorum historiam non quadrare Psalmorum ordinem, quoniam non tam ordinem ordini, quam mysterijs numerorum gesta conuenire curarunt. Restat (inquit Cassiodorus) vt illud quod dictum est, definitione maiorum credere debeamus, in numeris positis atque definitis virtutes omnium conuenire Psalmorum. Rationi quippe con sentaneum, caeli terraeque Creatorem operationes, & dicta sua per diuersorum calculorum distribuisse sine ambiguitate virtutes, qui cuncta, sicut legitur, in pondere numero mensuraque perfecit. Neque §ap. 11. enim quia guttę pluuiarum, stellę caeli, vel maris arena numerabilis non est nobis, apud illum quoque nullo est sub numero. nam etiam si nobis abdita & occulta, diuinae sunt tamen nota potentiae. Sed redeamus ad institutam de Binario tractationem. Binarius quem denique. admodum primus ab vnitate recedit, pari ratione iniusti ab vno illo summo bono recedunt: quicquid autem à summo bono recedit, bonum eße nequaquam potest. ex quo efficitur, vt Binario designentur qui relicta Dei Ecclesia, priuatas elegerunt societates.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
