# Numerorum Mysteria 664

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/664
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/664

Quid ergo sanctam huius reuelationis gratiam intendere arbitramur, nisi id quod omnis legalis, prophetica, euangelica atque apostolica veritas testa tur, Nulli prodesse ad salutem quod sit Israel, aut Abrahae filius per carnem, nisi sit etiam filius eiusdem per eam, quae non minus, quam trium nominum confessione perficitur, fidem? Fidei namque confessio nunc reuelatę gratię tempore manifestas necessario personas exprimit Patris & Filij & Spiritus sancti. Dudum autem in illa vmbra Mosaycae legis arcana professione significabatur, totidè nominum paternorum illo populo Dei, Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Iahacob palam confitente atque inuocante. Haec igitur in decuplum trina multiplicatio fidem nobis pulchre innuit sanctißimę Trinita tis. primo enim duodecim in decuplum transducti fiunt 120. rursus centum viginti in decuplum promoti fiunt 1200. item mille ducenti decies multiplicati fiunt 12000. Verum quia sola fides sine operibus ad perfectionem, siue ad vitam non sufficit, rursus per duodenarium multiplicantur duodecim millia & fiunt 144000. Quo numero & fidei confessio, et bonorum operum multiplicitas significatur. Hactenus Rupertus. Eiusdem numeri mysterium aperiens Ven. Beda hęc scribit inc. 14. Apoc. Numerus (inquit) centum quadraginta quattuor millia finitus pro infinito debet intelligi, et secreti significatione mysterij virginali aptus examini; quod Deum ex toto corde, to ta anima, totaque mente diligens, corporis quoque, quod ex quat tuor qualitatibus subsistit, illi est integritate sacratum. Ter enim terni nouem, & quater quaterni sedecim, sedecies autem nouem, centum quadraginta quattuor adimplent. Eo numero significatur totius Ecclesiae multitudo, quae de Patriarchis vel prosapia carnis, vel fidei est imitatione progenita. Si.n. (inquit) vos Christi, ergo Abrahae semen estis. DE MILLENARII CVBOEEcies millies centena millia, vel vt nunc mos est loquendi, millies millena millia, seu mille millia millium, siue mille millies (hęc enim sola voce discrepant) chaldaicis notis hoc moγ0 b do depicta 1000000000. mirabile mysterium iem i proferunt.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
