Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 665
Unproofread scanNot analysed yet
Ex vno enim decem characteribus tanquam perfectis triplicata perfectione perfecti, per vnitatis simplicitatem, et numeri quandam humanam incomprehensibilitatem, vniuersa in Deo constare comprehendique ostendunt Et sicut posteriores nouem litterae, ad primam comparatae, per se nihil sunt: ita quae a Deo ipso sunt, &prodeunt, quamquam immensa eius bonitate maximam &multitudinem &perfectionem ostendunt, eius attamen comparatione nihil sunt omnino, ac sine coomni priuata virtute, ad eius tantum ornamentum constituta creduntur, vt quae vnitate fuerat simplicissima Deitas, comparatione ceterorum omnium, infinita etiam esse cognoscatur. Afferunt sacri Scriptores alteram huius numeri pręstantiam cum n. sit millenarij cubicus tum magnam designat copiosamque multitudinem, tum rei de