Latin
668
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 668
Unproofread scanNot analysed yet
et cum credideris eam illaqueare, protinus euanescens, semper fluitans, semper instabilis: nec unquam, nisi sub con fusa notitia comprehenditur; adeo ut animalia ratione carentia huius cognitionis haud uideantur expertia, cum tamen ad numeri no titiam nequeant peruenire. Gallinan. multitudinem nouit pullorum, non tamen numerum. Adde omnem numerum ideo perfectionis imperfectionisque participem, quia numerus omnis unitatem ha bet, ac multitudinem. Vnitatem, quoniam numerus ternarius unus est ternarius, &una trinitas. Multitudinem prout dicimus terna rium habere tres unitates. Ergo numerus omnis unitatem habet, ha bet et multitudinem. Vnitas consensum ac perfectionem: multitudo diuisionem &imperfectionem dicit. Itaque multitudo utpote quae ab unitate recedit, &habet confusionem sine ordine numcrali, in malam partem plerunque sumi solet. ut. n. ait Origines Adamantius, principium malorum omnium est multitudo. Psal. 32. Multitudo for titudinis gigantis, est fortis uirtus diaboli. Esa. cap. 13. Multitudo in montibus, sunt dęmones &hęretici cum superbia. Exho, cap. 19. Multitudo plurima, malorum indicat sectatores. Ezech. c. 27. Mul titudo Tyri, est uulgus malorum. Iob c. 39. Multitudo ciuitatia quam contemnit onager, sunt homines terreni uiam latam sequentes. Ose c. 8. Multiplicauit Ephraim altaria ad peccandum. Ezech. c. 16. Mul tiplicasti Hierusalem omnes fornicationes tuas. et iterum: Multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. Esa. cap. 57. Hierusalem humiliata est vsque ad inferos, quia in multis vijs laborauit. i. diuersis vitijs, &erroribus. sic. n. exponit D. Hier. cuius haec sunt uerba. Hoc de haereticis poßumus dicere, qui derelicto Deo suo, sequuntur errores, &putant se aliquid plus habere, cum sequentes mendacia, perdiderint veritatem, &multiplicauerint fornicationem suam; non in uno dogmate, sed in plurib. Et paucis interiectis, subdit. Qui ambulat in uia vna ®ia, non laborat, de qua per Moysen prępeuter. cepit Deus: Via regia ambulabis, &non declinabis ad dextram, neque ad sinistram: Vna via est veritatis, quę dicit in Euangelio: Ego Iohania via, veritas, &vita. &multę mendaciorum vię per quas nunc ambulasse arguitur Hierusalem. Hęc ille. Gen. c. 6. Videns Deus quia multa malitia hominum esset in terra, pęnituit eum quod hominem fecisset. In eodem capite, Arca quę a Noc constructa est, vbi mensuratur, in inferioribus lata describitur; vbi vero textus eius ad altiora con surgit, paucorum cubitorum conclusione colligitur. quia Ecclesia cuius figuram tenebat arca, dilatatur in carnalibus, angustatur in spiritualib. In inferioribus . n. vbi lata &Spaciosa habebantur loca, vel bestię, vel pecudes erant locatae; in superioribus vero aues; in summis autem, quae angustiora erant &arctiora, ibi Homo rationabilis &Dei capax positus fuerat. Sic &apud Matthaeum testatur veritas la