# Numerorum Mysteria 673

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/673
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/673

Quam tamen secundum naturam, quę vna & sola est, minime numeramus, quia vnitas siue singularitas Diuinitatis nec discernitur nec numeratur: Huius rei testis locupletis simus est Cerealis Episcopus, cuius haec sunt verba libro aduersus Maximinum: Cum Pater & Filiiis, & Spiritus sanctus sit, nemo Christianus tres deos poterit dicere, quia in nullo à se diuina distat natura. Numerus siquidem ordinem efficit, aequalitas non admittit. alter.n.primum sequitur, alteri tertius applicatur. Sed cum gradus fieri non possint ex paribus, qui subdi possint quemadmodum cum numeratur, vnus ergo erit, quia non habet secundum; secundus quippe minoris ordinem tenet, & minor alterum facit, al ter posteriorem indicat, posterior imparem signat. Remoue distantiam, & quod numeres non habebis, Propheta dicit: Sapientiae eius non est numerus. si sapientia eius non numeratur, quomodo Filius numeratur, qui est sapientia Patris, sicut Apostolus dicit? Hactenus ille. Dicitur etiam non esse numerus militum Dei Iob cap. 25. quia soli Deo cognitus. simili modo in Canticis, Adolescentularum, Cant. 6. hoc est, animarum vagarum, quę vana huius Mundi sectantur, dicitur non esse numerum, quia dum per vanitatem quam ddigunt, in numerum Electorum non currunt, extra remanentes, quasi in co gnitionem diuinam non veniunt. Quibus ipsa veritas in futuro iu Matt. 25. dicio dictura est: Nescio vos, discedite à me omnes qui operamini iniquitatem. Vnde et in Psalmo mystico dictum est in persona Chri Cap. 7: sti de his quorum Deus non est pars haereditaria: Nec memor ero Psal. 15. nominum eorum per labia mea. Iam vero quando iussit Dominus Luc. 5. in principio suae praedicationis laxari retia, illa piscium multitudo copiosa & indefinita, insinuat bonos & malos, quos nunc habet Ec clesia. quare, non in dexteram, ne solos bonos, nec in sinistram, ne solos malos insinuaret; sed indifferenter missa sunt retia. Quando Ve Iobam. II. ro mittuntur retia in dextram nauigij, post resurrectionem dominicam, significans nos resuscitatos, (quemadmodum vocatos altera,) intimat eos qui stant a dextris, solos videlicet bonos, quorum certus & definitus numerus habetur, nempe 153.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
