# Numerorum Mysteria 69-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/69-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/69-3

contra Faustum: Ex animalibus in arcam ingredientibus septena sunt munda, & Bina immunda, non quia pauciores sunt mali, quam boni: sed quoniam boni seruant vnitatem Spiritus in vincu-Ephes.a io pacis; Sanctum autem Spiritum Diuina scriptura in septiformi operatione commendat. Vnde & ille numerus quinquaginta Act. 3. dierum ad aduentum Sancti spiritus pertinens in septies septenis qui fiunt 49. vno addito consummatur, propter quod dictum est. siph. 4. Studentes seruare vnitatem spiritus in vinculo pacis Mali autem in Binario numero ad schismata faciles, & quodammodo diuisibiles ostenduntur. ad Binarium enim pertinet quicunque facit diuisio.D. Hier. nem in Ecclesia. Hierony. etiam tum alibi tum in Aggeum prophein Agg. tam haec scribit de immundis animalibus & Secunda die: Denique epist. 47. in Genesi cum in primo die dictum sit, & in tertio, & in quarto, est ad Pamma& in quinto, & in sexto post consumationem operum singulorum chium con Et vidit Deus quia bonum est; in Secundo, iuxta Hebraicum, & Aqui tra Ruffi num; lam, & Symmachum, & Theodotionem non habetur. Neque.n. pote Et in Iouinianum rat Secundus dies, qui numerum facit, qui ab vnione diuidit, quod & habetur in ca bonus esset, diuina sententia comprobari. Vnde & in arca Noe quae cumque Bina & Bina introducuntur, immunda sunt; Dominus au q. 1. nup. Petrus L6 tem scissionem in vnum coarctans, fecit vtrumque vnum, & sol bar. li. 2. dist. 14 uit medium parietem, inimicitias in sua carne condemnans. vndi D. Hier. & augustius quid loquitur atque sublimius: Ego & Pater vnun com. in Ezech. mus, vt a Iudaica Dualitate in vnionem nos reuocet fidei Christi. nae. Binarius etiam quandoque titubantem fidem significat. Hinc perIoham. 10 turbatus Moyses ad aquas contradictionis murmure populi, et in fiExho. 15 Num. 26 de haesitans, quasi illud non potuisset Deus facere, vt aqua de petra proflueret, quod ante iam fecerat, Bis silicem virga percussiße legitur. Iocic. 6. Quare offenso Domino lordanem transire prohibetur. Gedeon. rursus vellere lanae in area nocte posito, tentauit Bis Deum, indubitatae petens victoriae signum. in prima quidem tentatione petijt vellus lanae diuinitus aspergi rore, & in omni reliqua terra siccitatem; in secunda autem tentatione, contrarium a Deo sibi dari futurae victoriae signum exegit; vt iuxta morem in omni terra ros fieret, sed in solo extento vellere siccitas, non tam naturae miraculo, quam diuina voluntate naturam cohibente appareret. Huius est mysterij, quod Mulieres, quae venerant ad monumentum, vt vngerent corpus IESV, cum mente consternatae, sublatum, non resurrexisse, crederent quod quaerentes non inLuc.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
