Latin
7
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad eorum autem deductus naturam, auxit prudentiam eam, quae erat sui generis; &maiorum suorum aemulatus est doctrinam, adeo vt etiam Aegyptium, qu Exo. 2. Hebraeum inuaserat, percutiens interfecerit. Aiunt autem Mystae eum solo verbo occidisse Aegyptium: sicuti certe postea Petrus in Actibus Apostolicis fertur, eos, qui pretium agri sibi vsurpa-Cap. 5. uerant, &erant mentiti, verbo interfecisse. Artapanus quoque, in opere de ludaeis, Moysen refert in custodia inclusum a Nechefre Rege Aegyptiorum, eo quod peteret, vt populus liberaretur ex Aegypto, noctu aperto carcere Diuina voluntate egressum, cum in regiam accessisset, dormienti Regi adstitisse, ac eum excitasse; illum autem eo, quod factum fuerat, stupefactum, iussiße Moysi, vt diceret nomen eius qui miserat; &illum quidem cum ad aurem se inclinasset, dixisse; Regem autem, cum audijsset, mor tuum cecidisse; cum autem eum Moyses tenuisset, rursus reuixisse. Patet igitur, qualis, quantusque fuerit Moyses in omni doctrinae genere. Quoniam vero haud me fugit, quod ab aliquibus imperite tumultuantibus iactatur, oportere videlicet in his dumtaxat hominem versari, quae necessaria sunt, &quae fidem contineant; externa vero, superuacaneaque transilire, quae nos frustra conterunt, &detinent in his, quę nihil conferunt veritati: operae pretium facturum me existimaui, si notum fecero, quam sit vtile, quamque Theologo necessarium, Numerorum cognitam habere naturam. Possem ego quidem non paucos locupletissimos auctores in medium adferre, qui hoc ipsum sensere; sed mihi nunc sit instar omnium auctoritas sancti &magni viri Augustini, qui in libro 11. Ciuitatis Diuinae haec scripsit: Numeri ratio contemnenda nequaquam est, quae in multis sacrarum Scripturarum locis, quam magni sit aestimanda elucet diligenter intuentibus. nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in Mensura, &Numero, &Pondere disposuisti. Et de doctrina Christiana lib. secundo: Nu merorum imperitia multa facit non intelligi, translate ac mystice posita in Scripturis.