# Numerorum Mysteria 74-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/74-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/74-2

dicitur: Ignis succensus est in furore meo, & ardebit vsque ad inferni nouissima. Quo enim ad praesentem percussionem spectat, recte dicitur: Ignis succensus est in furore meo: quo vero ad aeternam damnationem, subdit: Et ardebit vsque ad inferni nouissima. Notat igitur Dualis numerus Duplicem peccatorum damnationem quarum prima fit per culpam, altera per poenam: illa per tribulationem praesentem; ista, per futuram. De quibus dicit Iudas in Ca nonica sua: Arbores autumnales infructuosae, Bis mortuae, fluctus feri maris, dispumantes suas confusiones. Bis mortui enim dicuntur peccatores, per culpam & per consuetudinem, vel per mortem corporis, & mortem animae. Vnde Eccli. cap. 21. Quasi Romphaea Bis acuta omnis iniquitas. Timeamus ergo, ne quod Scriptura com minatur apud Esaiam cap. 40. Dei iudicium à nobis incipiat, ne de manu Domini duplicia suscipiamus, id est, Duplices poenas pro pec catis nostris. per huiusmodi namque duplicationem mensura scelerum impletur, secundum quam emendatur & Israel. Sic in Apoc. scriptum est, quoniam peruenerunt peccata Babylon vsque ad cęlum, & recordatus est Dominus iniquitatum eiut: Reddite illi sicut & ipsa reddidit vobis, & Duplicate Duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit uobis, miscete illi Duplum. De Binarij infamia cum multa dicta sint, adhuc plura supersunt, quae in lege & Euangelio pręcipue memorantur. Ioseph Patriarcha falso accusatus, in carcere detentus est in Aegypto Duos annos: Genes. 42. Duobus testibus Susanna est appetita: Dan. cap. 13. Duos testes inuenit Synagoga, qui aduersus Christum dominum falsa iactarent: Matth 26. Duo viri filij Belial dixerunt falsum testimonium con tra Naboth. 3. Reg. 21. Duobus funibus a Philistęis vinctus est Sanson; vt legitur libro Iudicum cap. decimoquinto. In Duas partes scidit Helisgus vestimenta sua, cum vidisset Heliam ascendentem per turbinem in cęlum. 4. Regum secundo.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
