# Numerorum Mysteria 76-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/76-2

bantes, & malum eligentes. Herodis etiam impietatem in Christum & aequęuos eius Binarius taxat, quando omnes lactentes pueros a Bimatu & infra iussit interimi, si quo modo etiam IESV cum aequęuis extinguere potuisset. Deus apud Hieremiam facit misericordiam in millibus, & reddit iniquitatem Patrum in sinu filiorum eorum post eos. In quo grandis clementia Creatoris ostenditur, misericordiam suam in mille generationes extendens, & iustitiam in Secunda generatione demonstrans. Viginti & quinque viri in introitu portę, qui cogitant malum, & tractant consilium pessimum in Vrbe, habent Duos principes, quia Binarius scindit vnitatem. Vnde & Heber nati sunt Duo tiij, nomen vni Faleg, idest, diuidens, quia in diebus eius diuisa est terra, & fabricata est turris, vbi confusio linguarum facta est. Sex millia equitum aduersus tria millia virorum, vt sint Duo contra vnum, poßunt, interprete Diuo Gregorio, designare Dęmones conantes auferre amorem proximi, quo sic auferant amorem Dei. Daemonis quidem nomen tametsi veteribus atque Platonicis non odiosum, nec infestum fuit, quippe qui hac appellatione Deos quandoque complexi sunt; in nostra tamen religione solet in deteriorem partem vsurpari, pro ea natura, quae cum in prima Mundi origine a Deo perfectissimam rationem atque intelligentiam accepisset, suo peccato coelo depulsa est. Quare in sacris orae culis Duo eße leguntur duces Dęmoniorum, Behemot, scilicet, & Leuiathan. Apposite enim malis spiritibus addictus est Binarius, cum nulli creaturae ineße possit propensio ad malum, nisi ex Duplici natura conflata sit: ipsi profecto ab initio boni fuerunt creati, protestante Moyse omnia quae fecit Deus fuisse valde bona. sed animi peruersitate a melioribus ad peiora, à summa & immutabili vnitate in naturam Binarij libere atque vltro deciderunt. Vt enim Binarius est primus ab vnitate recessus, ac solus inter pares numerus primus, cuius sola vnitas est pars aliquota, quae est proprietas primi numeri: consimili modo Daemones rebus a Deo datis non contenti, sed maiora appetentes, & superbiae perturbationem admittentes, honore initio dato exciderunt, & ab ipsa vnitate seiuncti, & diuisi sunt in Duas naturas; in primam scilicet, qua creati sunt à summo Deo; & in secundam ab eorum Michael Psellus de mala voluntate acquisitam, qua semper diuisi à Deo, homines Daemoni etiam diuidere conantur. Secundae autem naturae significatione in- busc.2.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
