# Numerorum Mysteria 8-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/8-3

Ingenium quippe, vt ita dixerim, non potest non moueri, quid sibi velit, quod & Moyses, & Helias, & ipse Dominus noster quadraginta diebus ieiunauerunt. cuius actionis figuratus quidam nodus, nisi huius Numeri cognitione, & consideratione, non soluitur. Et infra: Multis, atque alijs Numerorum formis, quaedam similitudinum in Libris sanctis secreta promuntur, quae propter Numerorum imperitiam legentibus sunt clau sa. In libro denique Quaestionum super Genesim, dum loquitur de Israelitico populo ingrediente Aegyptum, haec in medium affert: Videndum est, quid sibi velit, quod cum loseph, & filij eius non amplius, quam octo commemorentur; Beniamin vero, & eius filij simul vndecim reperiantur, non decem & nouem omnes, sicut sunt octo & vndecim, sed decem & octo referantur in summam; & postea Ioseph cum filijs suis non animae octo, sed nouem fuisse dicantur, cum nouem inueniantur. Haec, quae indißolubilia vix dentur, magnam continent sine dubitatione rationem: sed nescio vtrum possint cuncta ad litteram conuenire, praecipue in Numeris, quos in Scripturis esse sacratissimos, & mysteriorum plenissimos, ex quibusdam, quos inde nosce potuimus, dignissime & firmissime credimus. Ex his etenim signantur mysteria, reconditam quae continent doctrinam de Christo, & Ecclesia, de Euangelio & rebus similibus alibi in Scriptura proditis, & comprobatis. Qua quidem ratione Christus, apud Matth. cap. 12. tres dies, quibus Ionas fuit in ventre Ceti, docet praesignasse mysterium mortis, ac sepulturae suae ad triduum, & gloriosae deinde resurrectionis. Et in veteri Testamento, Propitiatorium longitudine duorum cubitorum & semis fieri demandatum, quo Christum Hominem demonstraret. Quod & apud Apostolum Epist. ad Rom. habetur?

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
