Latin
81.1 to 81.4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 81.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 4. gilli cum requie, super plenitudinem pugillorum Duorum cum labore. Mystico quidem sensu pugillus est indeficiens fides, quę est in Dominum IESV Christum: Duo autem pugilli, intelligendi sunt, cum quis Duobus dominis seruire studet, Deo, scilicet &Mammonae, &opprobria illa pati, quae commemorat Helias pro3. Reg pheta dicens: V squequo claudicatis in Duas cogitationes, nunc Baal, nunc Deo adhaerentes? Si Deus est Dominus, sequimini eum. nam nec Deus commentitijs dijs honorem haberi vult; nec hi verum Deum volunt adorari. Iahacob qui Angelum tenuit, vno pede claudicauit. quia qui vero amore sublimia respicit, iam in hoc Mundo Duplicibus incedere desiderijs nescit. Vno enim pede innititur, qui solo Dei amore roboratur. Non potestis, inquit Nic. CuPaulus, participes fieri mensae Domini, &Daemoniorum. Quae sa. lib. 8. enim participatio iustitiae cum iniquitate: aut quę societas luci ad excitat. Gregor. tenebras? Quae autem conuentio Christi ad Belial? Duplicia sic NaZ. de calamita sè habent, quod vnum est contra vnum. Dei proprium est vnitas: tibus ani at Sathan ille Duplicis est formae, atque obliquo &versipelli conmae suae silio, alios aliosque subinde laqueos nectit. Est quidem ille caligo 2. Cor. obscurissima; sed si tenebras suas cognitas &deprehensas intelligat, confestim se conuertit in Angelum lucis, sicque leniter arriAntoni i sumna dens animum demulcet. Legitur in vitis Patrum, quod cuidam part. 1. ti. aegroto apparuere Duo daemones in forma Angelorum bonorum, dicentes se a Deo missos, vt eius animam portarent in caelum; sed adeo grauem reperisse, ut eam deferre non possent. nihilominus datu ros sibi modum ad alleuianda peccata sua, videlicet, vt exinde teneret silentium continuum. Quibus recedentibus, cum nulli loqueretur insanus, nec responsum interrogantibus dare curaret; fuit admonitus, ne permitteret se decipi a Diabolo, qui se aliquando transfigurat in Angelum lucis. Ex quorum verbis illuminatus aegrotus, verba formauit, apparitionem narrans. Et postmodum recordatus fuit de quodam peccato mortali, quod per obliuionem non confessus fuerat. Non incongruam hoc loco historiam referre piget ex Philonis ludaei libro Biblicarum antiquitatum desumtam.