Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 82-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et abijt Samuel &dormiuit, &audiuit secundò vocem decęlo, &exsurgens cucurrit ad Heli, &dixit ad eum: Quis me vocauit, quoniam audiui vocem patris mei Helcanae? &tunc intellexit Heli, quod inciperet Deus vocare eum. dixit enim Heli: In Duabus vocibus, quibus clamauit ad te Deus, assimilatus est patri ei magistro; nunc autem, tertio Deo. Et dixit ad eum: Aure tua destra intende; sinistra tace. Et abijt Samuel, &dormiuit sicut pręceperat ei, &adiecit Dominus tertio loqui. Haec cum legissent mul ti, factum est vt prima facie vera putarent, quae a Magis prodita sunt, Binarium, scilicet adferre spectra vmbrarum, terriculamenta laruarum, nocumenta malorum spirituum his qui nocte iter faciunt. Hanc Binarij naturam non ignorauere Romani, Secundum anni mensem appellantes Februarium, Plutoni dicatum (est enim Mars. Pluto prouidentia proprie &separans animas, &iudicans sepaFic. in Plat. de ratas) in eo Secunda die vrbem lustrabant, iustaque Dijs Maleg. lib. i mortuis nibus soluebant, ac purgationibus quibusdam vtebantur parentantes.