# Numerorum Mysteria 82-5

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/82-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/82-5

& ministris hymnis & modulationibus deuotis per Ecclesias procedat, datosque a Pontifice cuncti cereos in manibus gestant ardentes, non vtique in lustrationem terrestris imperij quinquennem; sed in perennem regni caelestis memoriam. Quemadmodum autem sunt sacra quaedam tempora apud omnis religionis gentes summa veneratione semper obseruata, quae aut a Dijs ipsis sanctificari praecepta, aut a Patribus & Maioribus in accepti benefieij commemorationem, perpetuamque gratiarum actionem dedicata; sunt eadem ratione his contraria tempora, quae piacularia dicimus, & quos dies atros vocamus, quod illis diebus aliquam cladem vel calamitatem Respublica passa fuit, qua ratione dicti sunt dies Aegyptiaci, olim ab Aegyptijs obseruati.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
