Latin
DE BINARIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 91
Unproofread scanNot analysed yet
romassit humoris copia generat. Maior Glaciem. Binę sunt &animae aegritudines, Ignorantia, &Insania, tanto coporeis grauiores, quanto anima pręstat corpore. Namque ut anima corporis, ita cogitatio animae uita est. corpus quidem tunc dicitùr aegrotum, quando ab anima dissentit, vnde &medendi ars nil a liud curat, quam animam corpori conciliare. Anima quoque dicitur infirma, quando cum sua cogitatione nequaquam consentit, sed ab ea omnino dissentit, nec quid ipsa sit, nec quid sua intersit animaduertit, secumque ipsa nimis negligenter agit. Quare diuinus Plate cum vellet significare amantium animos Ignorantia, &Insania laborare, dixit Amorem esse nudis pedibus. Anima enim seipsam non curans (quod quidem euenit amanti) omnino quid ipsa sit ignorat, immo quod longe est deterius, credit se aliud esse, quam ipsa sit; quapropter veritatis lumine orbata, temere ac re uera nudis pedibus incedit. Duplices rursus animae sunt passiones, quibus in varia hinc inde intranquilla mens diuellitur, honoris sappetitio, &carnis delectatio.