Latin
DE BINARIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
IllecebraeDepreßio Gula Acedia Suffragari videtur. Greg. Mor. lib. 33. cap. 5. cuius haec sunt uerba: Duo quippe haec sunt uitia, quae humano generi immaniter dominantur: vnum videlicet spiritus, atque aliud carnis. Elatio namque spiritum erigit; luxuria carnem corrumpit. Et fortasse hae sunt Duae fi liae sanguisugae apud Salomonem dicentes, Affer, et nunquam satiantur. Nam quanto quisque magis luxuriatur &fornicatur, tanto noxius delectatur, Et quo quisque sibi diuitias accumulat, eo magis eas semper augmentare desiderat. Et sicut quidam ait poetarum. Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Ad haec quemadmodum vna est scientia, &simplex veraque rerum notitia: contra Duplicem esse dicimus ignorantiam. Aut enim ignorantia scientiae priuatio est; aut contrarius oppositusve habitus. Hunc errorem, illam purae negationis ignorantiam uocant. Duorum quippe oppositorum quod pręstantius est, medium est &vnum; quod vero est imperfectum, geminum diuisum, Dualeque reperitur. August. Sunt eodem modo Duo genera falsi. vnum eorum quae non sunt, de Doctquamuis esse possint; alterum eorum quae omnino esse nequaquam Chi. possunt.