# Numerorum Mysteria 93

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE BINARIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/93

Nam qui dicit Kalendis Aprilis, verbi gratia, pluiße, tamen, & si factum non sit, id dicit quod fieri potuerit. At qui dicit Hominem esse Leonem, id dicit quod omnino esse non potest, quia semper contradictionem claudit. Et sicut numquam ad vnionem, ita numquam ad veritatem redigi potest. Binarius denique mystico significato corpoream naturam declarat, quod Dualis numerus sociandis generandisque corporibus aptari soleat. Neque tamen, paullo infensior nuptijs videri vellem, vt vnitate, quae tota Dei est, virginitatem dumtaxat, Dualitate vero matrimonium vel foedera nuptiarum hieroglyphice significari contendam: Cum matrimonium quandam immortalitatem inducat, atque in noua lege habeat institutionem, quatenus repraesentat coniunctionem Christi & Ecclesiae. Quo fit vt sit sacramentum nouae legis ob Duplicem coniunctionem, quae est in Christo. Prima quidem coniunctio est animorum; corporum altera. notat illa vnionem fidelis animae ad Deum; significat ista coniunctionem Christi & Ecclesiae. Inde August. Psal. 40. super illud. Nunquid qui dormit, non adijciet vt resurgat? Nota, inquit, quod dicit: Qui dormit. quia sicut de latere dormientis Adae, qui erat forma futuri Christi, assumta est costa, de qua formata est Eua: ita dormiuit Christus somno mortis, vt de la tere dormientis, de quo profluxerunt sanguis & aqua, quae sunt no strae redemtionis sacramenta, formetur sibi sponsa Ecclesia. Corporum etiam coniunctione significatur coniunctio Diuinitatis & Humanitatis facta in vtero Virginis, vt habetur 26. dist. Acutius. Cum ergo tam coniunctio Christi & Ecclesiae, quam vnio Diuinitatis & Humanitatis vnica sit irreiterabilis & indiuisibilis, merito significata est in primi matrimonij coniunctione carnali: sed vbi quis ad secundam transit vxorem, recedit ab hac diuina vnitate, cadens in Dualitatem; et ideo non poterit de cetero significare dictam vnitatem, et irreiterabilem ac indiuisibilem coniunctionem. Ex quo enim significatum, scilicet coniunctio Christi & Ecclesiae, item coniunctio Diuinitatis & Humanitatis vnicum & irreiterabile & indiuisibile est, oportet quod suum significans, scilicet, matrimonium carnale consumatum, vnicum & irreiteratum ac indiuisum fuerit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
