# Numerorum Mysteria 95-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/95-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/95-2

DE NVMERO III. Ggredimur Triadem, qua nihil est vberius ad mysticas significationes & reconditas. Est autem haec primus numeriis; nam Pythagoraei binarium non esse numerum dicunt, sed confusionem quandam vnitatum. & PlutarPlutare. chus vnitatem a Pythagoraeis Apollinem rede Pyth. disc. fert nuncupari, Diada litem & audaciam, Triada Iustitiam, quae est summa perfectio, & quatenus Virtus est etiam medium duorum vitiorum vtrinque reductum, quorum alterum est afficere iniuria; alterum affici, quae vtraque sunt fugienda. Impar numerus incorporeis indiuiduisque similis esse videtur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
