Latin
ii
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria ii
Unproofread scanNot analysed yet
Quod opus, nostra quidem sententia, dignissimum est, quamobrem ab omnibus Lectoribus, &Concionatoribus prae ma nibus habeatur, &plurimi aestimetur. Praeter caetera enim pene innu merabilia, quae hic noster Auctor egregie praestitit, illa nobis summe obseruanda, atque adeo admiranda visa sunt: quod primum is omnes Sacrae scripturae locos, quibus vtitur, sic interpretatus est, vt eorum sententiam ei Numero quo de agitur, recte ac apposite accommodarit. deinde scientiam Pythagorae, Poetarum, ac reliquorum item prophanorum Scriptorum; &doctrinam sacrae paginae connectit; vt inter vtranque, quod ad veritatis sensum attinet, nihil prorsus videa tur interesse. Itaque vt is Liber proelo mandetur, &typis imprimatur, non modo libere concedimus: verum etiam magnopere optamus; cum multiplex omnibus studiosis vtilitas promanatura sit, ex eo, quòd innumeris Doctorum sententijs plenum; varijs exemplis locupletatum; multis Philosophorum placitis insignitum; non contemnendis historijs decoratum; &denique preciosissima selectissimarum materiarum supellectile cumulatum esse videatur. Dat. Bergomi prid. Kalen. Nouembris. Anno salutis per Christum restitutae millesimo quingentesimo nonagesimo primo. Nos Fr. Benedictus de Vrgn. qui supra Locus Sigilli. RORA RINCHRISTO Patri, ac Domino