# Numerorum Mysteria iii

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, D. LVDOVICO MADRVTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/iii

D. LVDOVICO MADRVTIO S. R.E. CARDINALI, ac Principi Tridenti Illust. PETRVS BVNGVS S. P D. AST hoc generi hominum prope natu ra datum, vt quo artium & institutorum genere Patres et maiores aliquorum praestiterint, hoc qui sunt eorum stirpis, quod natura ipsa duce, quae plurimum valet, & aßiduis domesticorum sermonibus excitentur, cupidissime persequantur. Ego his parentibus ortus sum, qui non modo se in his locis, quae ditionis tuae sunt, natos commemorabant, sed etiam qui se in fidem clientelamque maiorum tuorum contulerunt, eosque mirifice coluerunt. id illi summo consilio fecisse existimati sunt. summam.n. sapientiam & Spectatam Gaudentij aui tui grauitatem admirabantur, eumque non solum reliquis Germanis, sed haud scio an cunctis gentibus anteponendum ducebant. Ne haec quidem Ferdinandum Imperatorem summum tlum virum latuere, qui ad sanctiora consilia Gaudentium semper adhibuit, cuique cum nihil esset antiquius, quam vt liberi sui optimis disciplinis, & maximarum rerum scientia instruerentur, Maximilianum & Ferdinandum Gaudentio potissimum regendos et educandos commisit. Nicolaum patrem tuum, gloria belli et militaribus factis insignem, omnibus sermonibus celebrabant. Hunc Germanico bello Germanorum copijs Carolus V. Imperator praefecit, eiusque opera forti & fideli vsus est.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
