# Numerorum Mysteria v

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, D. LVDOVICO MADRVTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/v

hanc ille prouinciam tanta ratione, tanto consilio administrauit, vt illius auctoritate, iustitia, abstinentia, et temperantia reuixisse putarentur; magnoque esset apud Imperatorem & Regem nomine & gloria, et collatus in eum honos ei, qui contulisset, magnam iudicij laudem afferret. Multas praeterea legationes obire à Summis Pontificibus coactus est; delatosa. nouos honores meritorum magnitudine anteibat. In summos hos viros maiores mei omnia sua studia, & officia contulerunt. haec vero eorum pulcherrima instituta non solum ad intuendum, sed etiam ad imitandum mihi proposita sunt: & quamquam exigua vis ingenij data sit, tamen vt eorum vestigijs in te colendo insistam, quadam neceßitas mihi imposita est: praesertim, quod eos honores adeptus es, vt auitum & paternum, Splendorem aequaris: nam cum adhuc aetate iuuenis esses, sed senili prudentia in magna clarorum virorum copia ipse potißimum à Ferdinando Imperatore & conuentu Augustano delectus es, qui ad Franciscum secundum Gallorum regem legatus mitterere, et de grauissimis rebus ageres. APio IIII.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
