# Numerorum Mysteria vi

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, D. LVDOVICO MADRVTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/vi

ita in Cardinalium col legium es cooptatus, vt non beneficium tibi dedisse, sed vi meritum debitumque honorem tibi persoluisse videretur Concilio Tridentino tanta cum laude affuisti, vt nullius sententia grauior haberetur. Cum te Romam contulisti prope vna totius Germaniae voce eius prouinciae patrocinium suscipere coactus es. Quare quod non modo tot tan taque ornamenta. quot et quanta vel ab honoris cupidissimo viro possunt optari, in te congesta sunt, sed etiam meum studium fidemque amplexus es, res postulare visa est, vt quidquid sum, & quantus quantus esse possum, totum me tibi addicerem. quae cum ita sint, me omnia studia, atque ob sequia tibi praestaturum polliceor; idque effectu rum confirmo, vt neque à meis maioribus, neque à me ipso degenerasse videar: veterumque beneficiorum magnitudinem memoria colam sempiterna, & nouae gratiae à te initae munus omnibus meis viribus tuendum et illustrandum curabo. Interim cum aliquod perpetuae meae in te obseruantiae testimonium exstare cuperem, hunc de Numerorum Mysterijs librum, in quo plurimum tem poris contriui (vtinam cum laude aliqua) in tuo nomine diuulgandum esse duxi. etenim numerus nihil aliud est, quam ordo: ordo verò diuino benesicio nobis datus est. quare eo libentius hoc feci duas item ob caussas. quarum altera est, quod haec, quae in recondita & arcana numerorum scientia versabantur, meaque interpretatione illustrata erant, cum tuis studijs congruebant.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
