Latin
D. LVDOVICO MADRVTIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria vii
Unproofread scanNot analysed yet
etenim illud satis constat, ordinem, si vsquam, in vita &moribus tuis elucere, teque omnia mysteria, quae penitus in media Theologia &Philosophia abdita sunt, &retrusa, tui ingenij acie penetrasse: quare hinc futurum intelligebam, vt quae de summis &diuinis rebus traderentur, ea summi &diuini hominis titulo cohonestarentur, altera, quod hoc opus, positum in amplißimi &illustrißimi hominis auctoritate, plus nescio quo pacto videbatur habere grauitatis. Omnia vero, vt spero, prosperè procedent, si operis mei tenuitatem humanitatis tuae magnitudo subleuabit, meque dignum iudicabis, à quo donum animo ac voluntate eius, qui libens dat, quam re maius ampliusque accipias. Id autem si consequar, vt industria mea tibi probetur &operam hoc in libro bene a me positam ducas, meos labores satis magno fructu compensatos existimabo &meis consilijs beneuolentiae tuae spem quasi numen aliquod propitium affuisse arbitrabor ad Librum. Vam Germania, &Itali, Tridentum Certatim celebrant, colunt, frequentant: Circum quamque Athesis fluit sonorus,