# Numerorum Mysteria vii

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, D. LVDOVICO MADRVTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/vii

etenim illud satis constat, ordinem, si vsquam, in vita & moribus tuis elucere, teque omnia mysteria, quae penitus in media Theologia & Philosophia abdita sunt, & retrusa, tui ingenij acie penetrasse: quare hinc futurum intelligebam, vt quae de summis & diuinis rebus traderentur, ea summi & diuini hominis titulo cohonestarentur, altera, quod hoc opus, positum in amplißimi & illustrißimi hominis auctoritate, plus nescio quo pacto videbatur habere grauitatis. Omnia vero, vt spero, prosperè procedent, si operis mei tenuitatem humanitatis tuae magnitudo subleuabit, meque dignum iudicabis, à quo donum animo ac voluntate eius, qui libens dat, quam re maius ampliusque accipias. Id autem si consequar, vt industria mea tibi probetur & operam hoc in libro bene a me positam ducas, meos labores satis magno fructu compensatos existimabo & meis consilijs beneuolentiae tuae spem quasi numen aliquod propitium affuisse arbitrabor ad Librum. Vam Germania, & Itali, Tridentum Certatim celebrant, colunt, frequentant: Circum quamque Athesis fluit sonorus,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
