# Numerorum Mysteria xiv

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, APOLLONII PAINII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xiv

Stare vides Colubrem, suspensuon
pectore toto
Egregiae gentis referentem insigne
decorum;
Inuentum ne crede nouum: nec
vana mouentem
Artificem finxisse putes: nam conscia coeli
Virtus, se magno terrarum corpore miscens,
Ipsa hac vitali voluit me uescier aura,
Humanumque efferre caput, tum caetera campo
Serpere, & innocuo sinuare volumina tractu.
Talis eram, cum me gelidi ripa aspera Rheni
Gramineo in campo bibula protrudit arena;
Et cum Belga ferox, atque ipso hoc nomine tanto
Debaccata iugis, stupuit Germania monstrum.
Quid verò portendam homini, dum nescia turba
Scitatur, certumque foret me fata profari,
Fatidicam dixere, & adhuc mihi fama superstes.
At nunc mira mei, galeae quae fulget, imago,
Desuper incumbens apice cristisque decoris,
Emeritum proauum atque atauum testatur honorem;
Atque ipsum profert sublustri in luce videndum.
Ergo vbi iam laetoque solo, coeloque salubri,
Consedere duces, Germano è sanguine BONGI,
Remque simul patriam, & fortunae aduecta prioris,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
