# Numerorum Mysteria xvi

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, APOLLONII PAINII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xvi

Dum patriam curare manu, blandoque fouere
Censilio certant; dum nec prudentia metas
Vllo vsu recipit, patrum dun facta nepore.
Egregiosa actus generosis actibus implent.
Hae: nos, tum vultu Virga, tum caetera Serpens,
Et clypei fuluis illucens tus pura zgnis,
Innuimus, signo haec eadem praetendimus vno.
Felices Serri ripae, collesque heati
Luce quibus tanta magnum spectaße Robertum
Contigit, & charos tam sancti patris honores,
Cum sacrum illius tegeret pura infula crinem
Quae pietas? quae tanta fuit solertia menti
Sacrorum vt leges starent? vt debitus aris
Cultus iret? cura vt nullus teneretur inani:
Ille quidem summasque aedes, augustaque tenpla,
Erexit; coetusque itidem sacrosque ministros
Ad dixit templis, & magnis censibus auxit.
Saluete, Herces, meritis ingentibus aucti
Vos non vlla patrum summorum gloria flexit;
Maiestas non vlla potens, non ora tyranni,
Terruit inuictos animi, mandata ferentes.
Seu pacis belliue forent ea munia. non te
Antoni, pulchro non ic, Federice, volatu
Fama vnquam sileat, duo fortia pectora. longi
Lactanti vox clara sonat, qui fulmina belli,
Qui Venetum tormenta vnus, terraque marique
Et premere & ionitru poterat displosa ciere.
Te vero, decus Italidum, quae saua pudicam
Euicit pietas? Vt sancti iura pudoris
Serues, immeritum violasti vulnere pectus
Quae tibi vis animi? tantum ne ante ora Tyranni
Ausa nefas Virgo? collapsam ipse horruit hostis,
Abstinuitque manu, & greßu suspensus inhaesit.
Sed non te hostili mucrone, Antonia, dextra

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
