# Numerorum Mysteria xvii

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, APOLLONII PAINII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xvii

Induis: ast species manibus se se altior ipsis
Numinis insinuans, ardorque arrectus honesti,
Dedecorisque timor pudibundo in corde volutus
Hausit virgineum crudeli funere corpus.
Vos, quibus integri mores, & candida mens est;
Dum simul in melius referunt ea facta nepotes;
Et bustum palma, & multa decorate cupreßu;
Liliaque, violasque date. Ecquae nam immemor aeta,
Famae istius erit? siquidem pro nomine tanto,
Et sobolis castae, atque ipso viriutis amore,
Stat pietatis opus, mediaeque attollitur vrbi;
Namque huius si qua est generis quae foedera lecti
Virgo ineat, dulces adytis seu destinet annos,
Intemerata colens diuos, hanc optima Petrus,
Et meritis ingens, & veri sanguinis haeres,
Munera iußit habere, argenti pondus & auri;
Hoc tabulae, hoc memori testantur Stemmata saxo.
Sed Iouis imperijs, quae iam mihi reddita uox est,
Phoebigenae studio, atque ipsius numine Phoebi,
Subtrahitur sensim: mitiam quae plurima fando
Enumeranda forent. Tu, cui inens conscia rerum,
Diuitijsque animosa suis operae omnia lustraet,
Et datur immensum coelum affectare potestas,
Illa feras Petre, attexens & facta Parentis
Magnatui: vt penitus terris Orator ad Arcton
Dißita regna adijt, Romani iussa faceßens
Imperij; vtque acies campo direxit aperto
Dux belli toties; vtque ille vno ore sonaret
Tot voces hominum, tot mores mente teneret
Quin etiam prudens iam tot per tempora clausos,
Thesauros retine, vt, quae animò se condidit vno,
Nobilitas, virtusque tuorum, & gloria patrum,
Fortius eniteant; velut inter nubila coeli
Erumpunt raedij, laetusque aperitur Apollo.
Sic quae Panthoides, Samiae telluris alumnus,
Arcana inuoluit numeris, docuitque tacendo,
Conticeant secum, proprijs damnata tenebris;
Teq vnum noscant, teque vnum secula discant.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
