# Numerorum Mysteria xx

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, PETRVS POSTEKALSKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xx

Quo rursum, vt liber fieret, ceu Pallada quondam,
Nunc Heroa PETRVM in lumina dia tulit,
Ornatum studijs, virtute, & rebus honestis
Palladis vt fratrem noscere iure queas.
Palladis ingenium nam toto vt fertur in Orbe,
Sic Petri ingenium maximus Orbis amat:
Pallas Pieridum genitrix ceu dicta sororum est
Pieridum genitor dicitur esse Petrus.
Cęlibe ceu vita Pallas, sic cęlibe Petrus
Gaudet: fit studio tutus vterque pio.
At cum tale decus Petro, cum gloria tanta,
Tantus & immensi surgat honoris apex.
Aut summi Petrus Iouis est generosa propago,
Aut Iouis alma Petro filia mater erit.
Nam licet haec crebro cęlestia munera promsit,
Ille dedit rari saepe laboris opus.
Tale tamen numquam lucis prodiuit in auras,
Palladium cerebrum quod peperisse putes.
Quales Petrus, soboles non inficianda tonantis,
De Numeris profert nobile dogma pijs.
Nobile dogma, prius non vllo tempore visum,
Non prius in Phaebi lumina clara datum.
Foelix sorte tua, foelix qui dignus haberis
BVNGE Iouis dici filius atque nepos.
Foelix magnorum mysteria sacra Deorum
Qui pandis, Superum concilijque praees.
Semper honos, nomenque tuum laudesque manebunt,
Dum current vndae, dum vehet astra polus.
Seraque posteritas quoties tua scripta videbit,
Incendet sobolem talibus ipsa suam;
Laudetur, vigeat Bungus, relegatur, ametur,
Bungus diuinas qui patefecit opes.
MEDIOLANENSIS.
Hexasticon.
Si quae Panthoides numeris mysteria clausit
Voluas, nil numeris tetrius esse potest:
At si quae Bungus numeris arcana reclusit
Spectes, nil numeris clarius esse potest
Vincere quid ni igitur samios dicaris honores?
Tu lux Bunge nitens, nox magis ille fuit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
