Latin · Dactylic hexameter
DE MYSTERIIS NVMERORVM
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria xxiv
Unproofread scanNot analysed yet
His fretus Samij atque Itali doctissimus orbis
Naturas rerum denso caligine tectas
Humanosque animi penetrauit acumine mores:
Quin etiam aerias oras, animoque rotundum
Percurrit coelum, &stellas numerare nitentes
Sciuit, quidque ferat verso temone Bootes,
Quidue Arcti, quidue ense ferat metuendus Orion.
Caetera quid memorem, stellatum acuerat agmen
Per numeros, &quid coelo quaeque astra notarent:
Hinc illum imparibus numeris aptasse videmus
Naturae formas varias alijque vicissim
Materiam sophiamque omnem statuisse sub illis.
An quaecumque petunt sensus, fugiuntue nec vlla
Vi nisi caelesti capiuntur mente Sophorum
Ille Deus non sub numeris mysteria duxit?
Sed moror innumeros numerans ex ordine fructus
Quos numeri pariunt solus queis optimus auctor
Esse Deus voluit, sacrataque verba repleri
Quae veteres quondam diuino lumine vates
Afflati varius Sparserunt voce per oras.
Quare quò praestant fluxis caelestia rebus,
Hoc etiam numeri, queis pagina sacra coruscat
Prae numeris, qui se naturae in mole recundunt
Nam quęcumque globo terrae clauduntur in amplo
Formata ad solam numerorum dicere formam
Haud dubitem, tua post monimenta Augusta,
Quatuor hinc elemenia sui primordia sumunt
Principij, tellusque, aerque, ignisque, fretumque.
Hinc &ver cinctum viridanti tempora serto,
Frugifera hinc aestas flauos decorata capillos,
Hinc Autumne gerens fructus mortalibus aegris
Omnigenos, &Hyems brumalibus horrida villis
Principium trahis, hinc vasti conuersio Coeli.
Denique syderei summus moderator Olympi
Innumeris terras fluctusque, inclusit &astra:
Quos semel humanae ferret pro munere genti.