Latin
PETRIRONCAL
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria xxix
Unproofread scanNot analysed yet
Et (vt placet Stoicis) quae gignunturin terris ad vsum hominum creantur omnia; Homines autem hominum caussa sunt generati, vt ipsi inter se alij alijs prodesse possent. Me etiam interrogabant; num meminerim illius Euangelici serui, qui tram commouit aduersus se Domini, propterea quod talentum sibi creditum suffodisset, &nihil ex eo lucri Dominicis thesauris intulisset. Ita illi mecum: quare humanitatis esse visum est, in re propriaalienum potius subsequi iudicium, quam suum: ceßi igitur, &quae per ocium construxi, in lucem emitto. Nec vero mihi quisquam improbe dentatus impingat, quod aliena crebrius hic interseram, quasi aliorum opibus ipse locupletari non erubescam. Cum enim duplex sit probandi modus, vnus videlicet ratione, alter auctoritate constans; atque in reliquis disciplinis primum locum teneat ratio, postremum auctoritas; in hoc non tam rationis, et garruli Syllogismi vis, quam auctoritatis sibi locum vendicat. Triumphant in natura, &humanis inuentionibus, atque figmentis, si fas est, Syllogismorum artificia; sed in Pythagorica disciplina, quae Diuina scrutatur mysteria, locum sibi minimum sperent ac tenuem.