# Numerorum Mysteria xxviii

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, PETRIRONCAL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xxviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xxviii

me l ee TAEDENNEVOLVM Lectorem. Vod nil fere iucundius plerisque videatur, quam aliena loqui, & aliena curare,. (sunt enim vitia maxime communia, inuidia, maleuolentia, obtrectatio) diu multumque dubitaui, num meas has qualescunque lucubrationes naufrago aliorum iudicio com mitterem. Nam praeterquam quod improba quorundam censorum impudentia eousque processerit, vt Pythagoricam disciplinam, Mathematicasque scientias, & ipsam etiam Theologiam ludibrio habeat; vt Philosophiam omnem ex malo existimet se in hominum concilia insinuasse, sapientiaeque studia, ingenij iactantioris somnia & meras nugas esse dictitet; me etiam deterrebat ingenij mei mihi perspecta tenuitas, & nulla in scribendo exercitatio. Quamquam is mihi iamdiis susceptus labor de Mysterijs, quae latent in ratione Numerorum, orationis elegantiam haud requirere videatur. Verum nonnulli amici, quibuscum haec communicaui, animos mihi addiderunt, quidquid id esset, quantulumcunque esset, laudabile esse dicentes, aliquid in commine laborasse. Com memorabant illud Platonis, qui sic ad Architam scribit: Illud te considerare oportet, quia vnusquisque nostrum non sibi soli natus est; sed partem ortus nostri patria vendicat sibi, partem parentes, partem reliqui nobis amici.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
