# Numerorum Mysteria xxxi

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, PETRIRONCAL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xxxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xxxi

Praeclarißimorum autem virorum, quorum sententijs, atque sermonibus tanquam opimis apparatibus, & bellarijs symposium hoc nostrum instructum est, nomina, vt ipsi nostrae, si qua erit, & nos eorum laudis participes essemus, apposuimus. Quod si quibusdam in locis aliquid non citato Auctoris nomine, ascripserimus, Lectorem existimare volumus, id nos non agere, vt tamquam nostrum vsurpemus (sicut temere quidam sunt arbitrati) sed quod res ita per se sit facilis, clara, & dilucida; vt illam auctoritate comprobare nobis non necesse videatur In hoc autem opere construendo vsi sumiis characteribus Chaldaeorum, vipote Additioni, Subductioni, Multiplicationi, & Progreßioni quam aptißimis. in titulo ve ro cuiuslibet numeri, de quo disserimus, varietatis gratia, quae maxime Lectorum fallit taedium, maluimus Ro manis litteris vti, quas ex pluribus auctoribus collegimus; & praecipue ex ijs, qui de Romanis rebus scriptitarunt. Quo circa etiam fere omnes huius numeri notas, quas legendo obseruauimus, in calce huius nostri operis instar appendicis & corollarij cuiusdam apposuimus, nonnullarum earum simul rationes afferentes; vt eorum quoque, qui talem cognitionem aliunde haurire minus potuerunt, inscitia aliquo modo hoc labore nostro consulatur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
