# Numerorum Mysteria xxxii

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVINQVE CONSTAT REGVLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xxxii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/xxxii

QVINQVE CONSTAT REGVLIS. Arum prima est uariari Numerorum figuras: primum quinto loco, mox decimo, deinde quinquagesimo, tum cen tesimo, eodem in reliquis ordine seruato. I notat vnum. Quid enim magis conueniens, quam quod ea littera, cuius minimus est character, significaret etiam illum numerum, qui minimus est, nempe vnum? Repetitur autem haec nota vsque ad tria, vel etiam quattuor. accipitur pro quinque. est enim apud Romanos vo calium quinta, talis existens in ordine, qualis est in numero. Haec vero minime duplicatur, nisi inuerso modo, vt patet hoc charactere X, à quo significantur vnitates decem. nam bis quinque, tot conficiunt. Potest autem et hic quattuor vicibus repeti. significat quinquaginta, quia, vt ait Beda, numerus principalis in lege Domini est quinquagenarius. Est enim rationi consentaneum, vt numerus Iubilaet, qui principatum in lege obtinet, per litteram L. quae prima est in Legis nomine, significaretur. nec ipsa repeti potest. licet Beda vsus sit hoc charactere LXL. pro numero 90. C notat centum. nam prima littera est in nomine centum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
