Latin
14
Pietro Catena, Oratio pro idea methodi 14
Unproofread scanNot analysed yet
Diuinim atque coeleste corpus motum in ea subiectum est, quod tata voluptate corporeos oculos perpetuo afficit, quod mentis aciem tanta admiratione complet, quod enarrat per omnem terram mortalibus gloriam summi Dei cuius sempiternam virtutem, ac diuinitatem nobis ostendit, inuisibilia quidem, qua hominibus loqui, neque hominum, neque Angelorum lingua potest. Consequens erat, vt de vtilitate di cerem, sed quia longius quam par est euagari necessa rium esset, propinnumerabilia commoda, quam hac gemina disciplina affert: idcircò praetereunda duxi: sin. singula referre vellem, dies prorsus me deficeret. nam vt ille, de Carthagine dicebat, Praestat tacere, quam pauca dicere. Quantam vtilitatem afferrat, vnus Pla to, qui erit instar omnium scriptorum, facilè demonstrauit, quando prae foribus inscribendum curauit suae Academiae, neminem imperitu Mathematices, ad mitendum, quasi ostenderet, omnium disciplinarum, &artium, hanc esse fundamentu, quamobrem, qui Mathe maticem tollunt die videntur quae si solem de mundo tollere. Haec sunt clariss.