# Oratio pro idea methodi 5

Pietro Catena, Oratio pro idea methodi, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-catena/oratio-pro-idea-methodi/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-catena/oratio-pro-idea-methodi/5

Iam primum omnium, inter omnes constat, omnem scientiam tribus potißimum de causis con mendari, Certitudine demonstrationum, Nobilitate subiectae materiae, atque vtilitate, quam vel ad communem hominum vitam, vel ad alias disci plinas afferre intellicitur. Reliqua enim, quae solent afferri in disciplinarum laudem, qualia sunt origo, vetustas, delectatio, quaestus, & alia huiusmodi quamplurima, vulgi quidem admirationem augere, ac verborum ostentationem iuuare possunt, solidiora doctorum iudicia, non admodum moue re queunt. Ea demum illustris est disciplina, quae non inanium quarundam opinionum simulachra generat, sed veram cognitionem producit, quae spe culationem suam, non in soraida quapiam vel inhonesta materia, se in excellenti, ac nobili subiecto consumit: cuius vsus, longe, lateque patere tum ad vitae nostrae neceßitatem, tum etiam ad alias disciplinas potest. De his tribus sigilatim breuißimè agemus, principio autem de Certitudine: Quamuis autem & Arist & reliqui Philosophi primum certitudinis gradum Mathema ticis tribuant, & quanuis quotidianis sermonis consuetudo, certam, euidentemque probationem modi certitu Mathematicam appellet, tamen huiu dinis causas afferre, ne testimonijs solum, fidere vied by G Google videamur, non erit omnino superuacuum.

---

Pietro Catena, Oratio pro idea methodi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oratio_pro_idea_methodi.
