# Oratio pro idea methodi 7

Pietro Catena, Oratio pro idea methodi, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-catena/oratio-pro-idea-methodi/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-catena/oratio-pro-idea-methodi/7

Reliquum est tertium genus rerum, quae re quidem ipsa materiae inhaerent, sed cogitatione nostra ab ea seiunguntur: atque hae solae sunt, quae nobis adamußim cognoscuntur, nec mentis aciem sua obscuritate tenebris inuoluunt, neque nimia lu ce & fulgore, eam verstringunt. Itaque Trigonum, Tetragonum, & alia huiusmodi, quia talia sunt, qualia sensibus vsurpantur, & quia formam ipsam absque materia contemplamur, neque lignum, ferrum, vel quippiam huiusmodi consideramus, ea sine vl lis inuolucris, vbicunque sumus intuemur. Atque haec quidem Mathematicarum disciplinarum, ex rebus ipsis & subiectis euidentia, atque certitudo apparet. Nunc de luce, ac claritate principiorum pauca dicamus: euidentiam enim prin cipiorum tantum quidem momenti afferre cuncti Philosophi testantur, vt si aperta quadam & incontrouersae veritatis principia, quacunque in disciplina habeantur certa quoque scientia & coclusionis notitia necessario producatur, sin verò vel incerta fuerint, vel probabilia solum, vel in summa talia, quae nemo quidem necessario cogatur admittere, opinio quoque solum, non scientia ge neratur.

---

Pietro Catena, Oratio pro idea methodi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oratio_pro_idea_methodi.
