Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.431-1.1.462
Plautus, Amphitruo 1.1.431-462
Not analysed yet
Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri.
mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?
Tu negas med esse?
Quid ego ni negem, qui egomet siem?
Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.
At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;
nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;
itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego;
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra,
malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust?
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.
sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio.
non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris.
Quó agis te?
Domum.
Quadrigas si nunc inscendas Iovis
atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.
Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet?
Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem,
ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?
nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;
nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,
ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum. —