Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.499-1.3.531
Plautus, Amphitruo 1.3.499-531
Not analysed yet
Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.
mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.
Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo
abeas?
Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,
citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.
Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.
observatote eum, quam blande mulieri palpabitur.
Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?
Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,
ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.
Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?
Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo?
quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?
quoii ego iam hoc scipione—
Ah noli.
Muttito modo.
Nequiter paene expedivit prima parasitatio.
Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,
ex me primo ut prima scires, rem ut gessissem publicam.
ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,
non facerem.
Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem.
Tace,
ne corrumpe oculos, redibo actutum.
Id actutum diu est.
Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te.