Latin · ~3 min
Act 5
Plautus, Amphitruo 5.2
Not analysed yet
Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis:
nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,
multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
primum omnium Alcumenae usuram corporis
cepi, et concubitu gravidam feci filio.
tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum
profectu's profectus es :uno partu duos peperit simul.
eorum alter, nostro qui est susceptus semine,
suis factis te immortali adficiet gloria.
tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;
mea vi subactast facere. ego in caelum migro. —
Fáciam ita ut iubés et te oro, prómissa ut servés tua.
ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem.
nunc, spectatores, Iovis súmmi causa clare plaudite.