Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.325-2.3.365
Plautus, Bacchides 2.3.325-365
Not analysed yet
nunc tibimet illuc navi capiundumst iter,
ut illúd reportes aurum ab Theotimo domum.
atque heus tu.
Quid vis?
Anulum gnati tui
facito ut memineris ferre.
Quid opust anulo?
Quia id sígnumst cum Theotimo, quí eum illi adferet,
ei aurum ut reddat.
Meminero, et recte mones.
sed divesne est istic Theotimus?
Etiam rogas?
quin auro hábeat soccis subpactum solum?
Cur ita fastidit?
Tantas divitias habet;
nescit quid faciat auro.
Mihi dederit velim.
sed qui praesente id aurum Theotimo datumst?
Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat.
Istuc sapienter saltem fecit filius,
cum diviti homini id aurum servandum dedit;
ab eo licebit quamvis subito sumere.
Immo em tantisper numquam te morabitur,
quin habeas illud quo die illuc veneris.
Censebam me effugisse a vita marituma,
ne navigarem tandem hoc aetatis senex;
id mi haud, utrum velim, licere intellego:
ita bellus hospes fecit Archidemides.
ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius?
Deos átque amicos iit salutatum ad forum.
At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest. —
Ille est oneratus recte et plus iusto vehit.
exorsa haec tela non male omnino mihi est:
ut amantem erilem copem facerem filium,
ita feci, ut auri quantum vellet sumeret,
quantum autem lubeat reddere ut reddat patri.
senex in Ephesum íbit aurum arcessere,
hic nostra agetur aetas in malacum modum,
siquidem híc relinquet neque secum abducet senex
med et Mnesilochum. quas ego hic turbas dabo!
sed quid futurumst, cum hoc senex resciverit,
cum se excucurrisse illuc frustra sciverit
nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea?
credo hercle adveniens nomen mutabit mihi
facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.
aufugero hercle, si magis usus venerit.
si ero reprehensus, macto ego illum infortunio:
si illi sunt virgae ruri, at mihi tergum domist.