Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.9.925-4.9.959
Plautus, Bacchides 4.9.925-959
Not analysed yet
Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum,
quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu
armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus
mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum
sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.
nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat.
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,
qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis.
nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero
non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.
tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites
armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.
atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:
exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;
miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius,
Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.
nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:
ín dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit,
dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit.
vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis.
Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio:
signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;
tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur:
paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.
nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium
et de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli.
iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum.