Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.6.382-2.6.412
Plautus, Casina 2.6.382-412
Not analysed yet
Quod bonum atque fortunatum sit mihi—
Magnum malum
tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.
sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
Quid tu id curas?
Quia enim metuo, né in aqua summa natet.
†Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere.
uxor, aequa.
Noli uxori credere.
Habe animum bonum.
Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit.
Tace.
Taceo. deos quaeso—
Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.
Mihi ut sortito eveniat—
Vt quidem hercle pedibus pendeas.
At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
Periisti.
Animum advortite ambo.
Taceo.
Nunc tu, Cleostrata,
ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
tibi permitto: tute sorti.
Perdis me.
Lucrum facit.
Bene facis.
Deos quaeso—ut tua sors ex sitella effugerit.
Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis?
utinam tua quidem, sicut factum esse Herculeis praedicant
quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.
Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.
Hoc age sis, Olympio.
Si hic litteratus me sinat.
Quod bonum atque fortunatum mihi sit.
Ita vero, et mihi.
Non.
Immo hercle.
Immo mihi hercle.
Hic vincet, tu vives miser.
Percide os tu illi †hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.
Compressan palma an porrecta ferio?
Age ut vis.
Em tibi.
Quid tibi istunc tactio est.
Quia Iuppiter iussit meus.
Feri malam, ut ille, rursum.
Perii, pugnis caedor, Iuppiter.
Quid tibi tactio hunc fuit?
Quia iussit haec Iuno mea.
Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.
Tam huic loqui licere oportet quam isti.
Cur omen mihi
vituperat?
Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.
Temperi, postquam oppugnatum est os.