# Casina 2.8.477-514

Plautus, Casina, Act 2, lines 2.8.477-2.8.514. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/casina/2.8.477

Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
concredui; is mihi se locum dixit dare.
Quid eius uxor? ubi erit?
Lepide repperi.
mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias,
ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet;
ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
illa hic cubabit, vir aberit faxo domo;
tu rus uxorem duces: id rus hic erit
tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias.
hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
satin docte?
Astute.
Age modo, fabricamini,
malo hercle vestro tam vorsuti vivitis.
Scin quid nunc facias?
Loquere.
Tene marsuppium,
abi atque obsona, propera, sed lepide volo,
molliculas escas, út ipsa mollicula est.
Licet.
Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas,
hordeías.
Immo triticeías, si sapis.
Soleas.
Qui quaeso potius quam sculponeas,
quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime?
Vin lingulacas?
Quid opust, quando uxor domi est?
ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet.
In re praesenti ex copia piscaria
consulere quid emam potero.
Aéquom oras, abi.
argento parci nolo, obsonato ampliter.
nam mihi vicino hoc etiam convento est opus,
ut quod mandavi curet.
Iamne abeo?
Volo.—
Tribus nón conduci possum libertatibus,
quin ego illis hodie comparem magnum malum
quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.
manifesto teneo in noxia inimicos meos.
sed si nunc facere volt era officium suom,
nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros.
nostro omine it dies; iam victi vicimus.
ibo intro, ut id quod alius condivit cocus,
ego nunc vicissim ut alio pacto condiam,
quo id quoi paratum est ut paratum ne siet
sitque ei paratum quod paratum non erat.—

---

Plautus, Casina, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi006/phi0119.phi006.perseus-lat2.xml.
