Latin · ~3 min
Act 4
Plautus, Casina 4.1
Not analysed yet
Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
neque usquam ludos tam festivos fieri
quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
seni nóstro et nostro Olympioni vilico.
omnes festinant intus totis aedibus,
senex ín culina clamat, hortatur coquos:
“quin agitis hodie? quin datis, si quid datis?
properate, cenam iam esse coctam oportuit.”
vilicus is autem cum corona, candide
vestitus, lautus exornatusque ambulat.
illae autem armigerum in cubiculo exornant duae,
quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
fore huius quod futurumst; digne autem coqui
nimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex,
aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
illarum oratu faciunt; illae autem senem
cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
ut ipsae solae ventres distendant suos.
novi ego illas ambestrices: corbitam cibi
comesse possunt. sed aperitur ostium.