Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.630b-5.2.669
Plautus, Curculio 5.2.630b-669
Not analysed yet
Per tua genua te obsecro,
ut nos facias certiores.
Quid istuc ad vos attinet?
quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
Vt fastidit gloriosus.
Mitte istum, ego dicam omnia.
Nihil est quod ille dicit.
Fac me certiorem, óbsecro.
Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite.
pater meus habuit Periplanes †Planesium
is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
ut aequom fuerat, filio.
Pro Iuppiter.
Et istó me heredem fecit.
O Pietas mea,
serva me, quando ego te servavi sedulo.
frater mi, salve.
Qui credam ego istuc? cedo,
si vera memoras, quae fuit mater tua?
Cleobula.
Nutrix quae fuit?
Archestrata.
ea me spectatum tulerat per Dionysia.
postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,
exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,
ego pertimesco: ibi mé nescio quis arripit
timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
nec quo me pacto abstulerit possum dicere.
Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
ubi is est homó qui te surripuit?
Nescio.
verum hunc servavi semper mecum una anulum;
cum hoc olim perii.
Cedo, ut inspiciam.
Sanan es,
quae isti committas?
Sine modo.
Pro Iuppiter,
hic est quem egó tibi misi natali die.
tam facile novi quam me. salve, mea soror.
Frater mi, salve.
Deos volo bene vortere
istam rem vobis.
Et ego nobis omnibus:
tu ut hodie adveniens cenam des sororiam,
hic nuptialem cras dabit. promittimus.
Tace tú.
Non taceo, quando res vortit bene.
tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.
Quid dotis?
Egone? ut semper, dum vivat, me alat.
verum hercle dico.
Me lubente feceris.
sed leno hic debet nobis triginta minas.
Quam ob rem istuc?
Quia ille íta repromisit mihi:
si quisquam hanc liberali asseruisset manu,
sine controversia omne argentum reddere.