Latin · ~5 min
Act 5, lines 5.3.710b-5.3.729
Plautus, Curculio 5.3.710b-729
Not analysed yet
Non commemini dicere.
Quid? negas?
Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?
Me ipso praesente et Lycone tarpezita.
Non taces?
Non taceo.
Non ego te flocci facio; ne me territes.
Me ipso praesente et Lycone factum est.
Satis credo tibi.
nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:
libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, †
haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.
tu me sequere.
Quo sequar te?
Ad trapezitam meum
ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.
Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.
Ego te vehementer perire cupio, ne tu nescias.
Itane vero?
Ita hercle vero.
Novi ego hos pugnos meos.
Quid tum?
Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris,
placidum te hodie reddam.
Age ergo, recipe áctutum.
Licet.
Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.
Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.