# Epidicus 1.2.137-165

Plautus, Epidicus, Act 1, lines 1.2.137-1.2.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/epidicus/1.2.137

ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.
Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.
Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minis
celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.
Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto?
Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo …
meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum …
Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero
fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.
Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam?
Ne feceris.
ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.
Nunc places, nunc ego te laudo.
Patiar ego istuc quod lubet.
Quid illa fiet fidicina igitur?
Aliqua res reperibitur,
aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua.
Plenus consili es.
novi ego te.
Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,
qui úbi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,
continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.
sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum?
Iam faxo hic erit.
Quid hic nunc agimus?
Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem
luculentum habeamus.—
Ite intro, ego de re argentaria
iam senatum convocabo in corde consiliarium,
quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam.
Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;
non enim núnc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:
adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi.
i ábi intro atque ádulescenti dic iam nostro erili filio,
ne hinc foras ámbulet neve usquam óbviam veniat seni.—

---

Plautus, Epidicus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi009/phi0119.phi009.perseus-lat2.xml.
