Latin · ~5 min
Act 2, lines 2.2.285-2.2.305c
Plautus, Epidicus 2.2.285-305c
Not analysed yet
Rem hercle loquere.
Et repperi, haec te qui abscedat suspicio.
Sine me scire.
Scibis, audi.
Sapit hic pleno pectore.
Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina;
nam te nolo neque opus factost.
Quid iam?
Ne te censeat
fili causa facere,
Docte.
Quo illum ab illa prohibeas:
ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat.
Quém hominem inveniemus ad eam rem utilem?
Hic erit optimus,
hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet.
Epidico habeas gratiam.
Sed ego istuc faciam sedulo:
ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina,
atque argentum ego cum hoc feram.
Quanti émi potest minimo?
Illane?
ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.
verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost.
atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.
Quidum?
Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,
auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,
gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens.
face modo, est lucrum hic tibi amplum.
Deos quidem oro.
Impetras.
Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.
Epidice, eo veni.
Ne abitas prius quam ego ad te venero.
Vsque opperiar. —
Sequere tu intro. —
I, numera, nil ego te moror.