Latin · ~4 min
Act 3
Plautus, Epidicus 3.1
Not analysed yet
Expectando éxedor míser atque exénteror,
quó modo mi Épidici blánda dicta évenant.
nímis diu máceror: sítne quid nécne sit,
scíre cupió.
Per illám tibi cópiam
copíam parare aliám licet: scivi équidem in principio ilico
nullám tibi esse ín illo copiam.
Interii hércle ego.
Ábsurde facis qui ángas te animi; si hércle ego illum semel préndero,
númquam inridére nos íllum inultúm sinam servom hominem.
Quíd illum facere vís, qui, tibi quoi dívitiae domi máxumae sunt,
is númmum nullum habés neque sodáli tuo in te cópiast.
Si hercle hábeam, polliceár lubens, verum áliquid aliqua aliquó modo
alicúnde ab alíqui aliqua tíbi spes est fore méliorem fortúnam.
Vaé tibi, muricide homo.
Qui tibi lubet mihi male loqui?
Quippe tú mi aliquíd aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis
quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas
nec míhi plus adiuménti †ades, quam ille quí numquam etiam nátust.